24
filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
25
Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
26
filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
27
filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
28
habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
29
et in Ballaa et in Asom et in Tholad
30
et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
31
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
32
villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
33
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
34
Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
35
et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
36
et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
37
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
38
isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
39
et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
40
inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
41
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
42
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
43
et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc